Numbers 27 Latin 1Accesserunt autem filiæ Salphaad, filii Hepher, filii Galaad, filii Machir, filii Manasse, qui fuit filius Joseph : quarum sunt nomina, Maala, et Noa, et Hegla, et Melcha, et Thersa.
2Steteruntque coram Moyse et Eleazaro sacerdote et cunctis principibus populi ad ostium tabernaculi fœderis, atque dixerunt :
3Pater noster mortuus est in deserto, nec fuit in seditione, quæ concitata est contra Dominum sub Core, sed in peccato suo mortuus est : hic non habuit mares filios. Cur tollitur nomen illius de familia sua, quia non habuit filium ? date nobis possessionem inter cognatos patris nostri.
4Retulitque Moyses causam earum ad judicium Domini.
5Qui dixit ad eum : 6Justam rem postulant filiæ Salphaad : da eis possessionem inter cognatos patris sui, et ei in hæreditatem succedant. 7Ad filios autem Israël loqueris hæc : 8Homo cum mortuus fuerit absque filio, ad filiam ejus transibit hæreditas. 9Si filiam non habuerit, habebit successores fratres suos. 10Quod si et fratres non fuerint, dabitis hæreditatem fratribus patris ejus. 11Sin autem nec patruos habuerit, dabitur hæreditas his qui ei proximi sunt. Eritque hoc filiis Israël sanctum lege perpetua, sicut præcepit Dominus Moysi. 12Dixit quoque Dominus ad Moysen : Ascende in montem istum Abarim, et contemplare inde terram, quam daturus sum filiis Israël. 13Cumque videris eam, ibis et tu ad populum tuum, sicut ivit frater tuus Aaron : 14quia offendistis me in deserto Sin in contradictione multitudinis, nec sanctificare me voluistis coram ea super aquas. Hæ sunt aquæ contradictionis in Cades deserti Sin. 15Cui respondit Moyses : 16Provideat Dominus Deus spirituum omnis carnis hominem, qui sit super multitudinem hanc : 17et possit exire et intrare ante eos, et educere eos vel introducere : ne sit populus Domini sicut oves absque pastore. 18Dixitque Dominus ad eum : Tolle Josue filium Nun, virum in quo est spiritus, et pone manum tuam super eum. 19Qui stabit coram Eleazaro sacerdote et omni multitudine : 20et dabis ei præcepta cunctis videntibus, et partem gloriæ tuæ, ut audiat eum omnis synagoga filiorum Israël. 21Pro hoc, si quid agendum erit, Eleazar sacerdos consulet Dominum. Ad verbum ejus egredietur et ingredietur ipse, et omnes filii Israël cum eo, et cetera multitudo. 22Fecit Moyses ut præceperat Dominus : cumque tulisset Josue, statuit eum coram Eleazaro sacerdote et omni frequentia populi. 23Et impositis capiti ejus manibus, cuncta replicavit quæ mandaverat Dominus. Latin: Vulgata Clementina Bible Hub |